Job 14

1homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis 2quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet 3et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium 4quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es 5breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt 6recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius 7lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant 8si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius 9ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est 10homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est 11quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat 12sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo 13quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei 14putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea 15vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram 16tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis 17signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam 18mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo 19lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes 20roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum 21sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget 22attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit

Copyright information for VulgJ